- IOLAUS
- IOLAUSIphicli fil. qui Herculi Hydram interficienti adfuit, ferroque candenti cruorem cohibuit, ne alia ex eo capita suppullularent. Hic cum ad decrepitam aetatem pervenisset, Herculis precibus iuventuti ab Hebe restitutus est. Ovid. Met. l. 9. v. 499.et 530. Aliter Iolas, ex Graeco, Ι᾿όλας, Att. Ι᾿όλεως, unde Vieleus Terentiano Mauro.Et Iolaus Violeus sit, crede Marco Tullio:addito digamma. Alias enim Iolai nomen nihil cum viola communehabet, nisi quod compositum est ex ἴον, quae vox violam notat, et λαὸς populus. Ceterum is, Sardiniam ingressus, palantes in. colarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam, atque alia Graeca oppida exstruxit. Iolenses ab eo dicti, sepulchro eius Templum addidêrunt, Solin. c. 1. Ubi Ilienses male irrepsit. Sed et eundem Tehebanos veneratos esse, Anton. Liberalis c. 29. auctor est: Festo illius certamen Ι᾿ολεῖα initium, Pindari Scholiastes Isthmior. Ode 4. Eidem Athenis ora fuit, ut Herculis laborum socio, Paus. teste in Attic. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 1. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.